Article Index

Habitus Hispanicus Cohortis

Habitus militium

  • Tracht_Gardist

Habitus Cohortis Partesanae est omnino candidus aterque. Collaria et struthionum plumae, quae candidae sunt, distinguuntur a causia, pallio, amiculo, semibracis, quae atrae sunt. Atri calcei fibulis argenteis affecti sunt.

Pictor Halensis Franciscus Xaverius Fuchs, qui exemplum vestium Hispanicorum militum exeuntis saeculi sexti decimi secutus est, anno MDCCCLXLVIII vestitum hodiernum fecit. Ita etiam archeducissa Magdalena voluit, quae anno MDLXXIIX Cohortem Partesanarum condiderat.

 

 

  • aermel
  • hut
  • krause
  • schuhe

Habitus praefectorum

Nihil interest inter habitum praefectorum et militum. Illi quidem latis fasciis variis cum signis vestiti sunt. Centurio subcenturioque breviores partesanas ante pectora decussatas ferunt.

  • Hauptmanncenturio
  • Leutnantsubcenturio
  • FaehnrichJunkersignifer et dominicelli

 

  • wappenhauptmann
Fascia centurionis monogrammati matris Dei Mariae ornatur: litterae M A R I.
  • wappenleutnant
Subcenturioni insigne provinciae Tirolensis rubra aquila est.
  • wappenfaehnrich
Signifer et ambo dominicelli fasciis caeruleis albisque, qui colores Marianae Congregationis sunt, vestiti sunt. Praeterea signifer insigne, cui crux numerusque anni MDLXXVIII (annus fundationis Cohortis Partesanae) inscribitur, ostendit.


Vexillum Cohortis Partesana

  • Standarte
  • Fahnenpatin
Mnemosynum ad memorandam donatricem vexillae Annam Fuchs anni MDCCCXCV.
  • StandarteVorne
Pagina recta vexilli matrem Dei Mariam in globo stantem monstrat.
  • StandarteHinten
Pagina versa sanctum Iosephum, qui bracchiis infantem Iesum tenet et scapha pontum turbidum transvehitur, monstrat. Ante eos genibus nisus est pontifex quidam cum tiara.

Partesana

  • Partisanen
Cohors Partesana a partesana dicitur, quae lancea est, qua a saeculo quinto decimo usque ad duodevicesimum usi sunt. Cui sunt tres cuspides, quarum media ampla et specie gladii, aliae minores rectae vel paululum obliquae sunt. Imprimis vigiliae honorificae aut vigiliae corporis partesanas gerebant.

Partesanae militum fimbriis rubris ornatae sunt. Centuriones partesanas quidem minores sed cuspe et fimbriis inauratis exornatas gerunt.


Crucifixum

  • Kreuzgruppe

Crux magna cum argenteo Christo apud pompas solemnes Corporis Christi praefertur, quam duo milites comitantur. Bina rubra vexilla Sacramenti et bacula (quae Germanice 'Staberln' dicuntur) et candelabra argentea a duobus ministrantibus feruntur.

  • fahnelinkshinten
  • fahnelinksvorne
In alio vexillo Sacramenti in parte recta Mariam Virginem, in versa Christum resurrectum et stigmatibus vulneratum vides.
  • fahnerechtshinten
  • fahnerechtsvorne
Alium vexillum Sacramenti in parte recta angelum praedicantem, qui Mariam alterius vexilli spectat, ostendit et in versa imaginem pastoris boni.

 


Fercula

In pompa solemni Corporis Domini ab adulescentibus fercula (quae Germanice "Fergelen" dicuntur) circumferuntur.

  • fergelemaria
Ferentes fercula cum statua S. Mariae. Pictura: Dr. A. Hager
  • fergelejosef
Ferentes fercula cum statua S. Iosephi. Pictura: Dr. A. Hager
  • FerkulumMaria
Mater Dei Maria complexa infantem Iesum. In fundo monogramma litteris M.A.R.I. incisis.
  • FerkulumJosef
Statua S. Iosephi. In fundo monogramma litteris S.J. incisis.