Salvete spectatores Cohortis Partesanae Halensis!
Sanctissimum Sacramentum, cum pompa sollemni per vias stratas oppidi Halensis fertur, vigiles proprii, qui Cohors Partesana dicuntur, comitantur.
Cohors Partesana, quae saeculo sexto decimo, quibus tumultuosis temporibus pietas Europaea divisa est, coepit, hodie vivit et non minima pars cultus est.
Illis temporibus Cohors Partesana condita est, ut Sanctissimum Sacramentum ab impetu nefariorum protegeret.
Cohors Partesana vigilia Sacramenti Romanae-Catholicae parochiae sancti Nicolai Halensis est. Cuius summum negotium est Sanctissimum Sacramentum inter pompas custodire. Omnes cohortis milites non solum ecclesiasticis sollemnibus adesse, sed etiam variis officiis ecclesiasticis fungi solent.
Post fere quingentos annos Cohors Partesana Halensis, quae per omnia tempora multas fortunae vices passa est, hodie maximi negotii est: Numerus enim hominum, qui cohorti nostrae inscribi cupiunt, superat numerum eorum, quos inscribere possumus. Tot enim homines inscribuntur, quot partesanis cohors extare solet, id est unus et viginti.
Ecclesia Omnium Sanctorum
Cohors Partesana Halensis ecclesia Omnium Sanctorum nido utitur. Quam ecclesiam, cuius patrocinium quotannis pridie Kalendas Novembres ante diem festum Omnium Sanctorum a multis civibus Halensibus celebratur, multos annos ante patres Iesuitae rexerunt.
Anno post Christum natum MDCX ecclesia Omnium Sanctorum, quae eo tempore ecclesia Collegii Iesuitarum erat, Halae consecrata, sed anno MDCCLXXIII ordine Societatis Iesu suppresso manibus Iesuitarum extorta est.
Hodie haec ecclesia est ecclesia filialis parochiae Romanae-Catholicae Halensis sancti Nicolai.