Historia Cohortis Partesanae


Initia vigiliae sacramenti - MDXXIII

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte

Circa annum post Christrum natum MD magni nec non frequentes erant tumultus inter ordines et confessiones, quos in equitibus sancti Romani imperii, qui novis rebus studuerunt annis MDXXII et MDXXIII, et in magno bello rustico annorum MDXXIV et MDXXV clare perspexeris. Doctoris Martini Luther doctrina nova a populo Halensi, quod oppidum eo tempore fodinis et commercio florebat, libenter accipiebatur.

Multis in locis totius imperii novae doctrinae inhaerentes infestarunt veteris religionis credentes. Quare iam anno MDXXIII cohors armata instituta est ad sacramentum tuendum.


Auctor Cohortis Partesana - MDLXXVIII

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte

Archiducissae Magdalenae, quae erat neptis Caesaris Caroli V. et soror archiducis Ferdinandi II. principis Tirolensis, cordi erat veram fidem catholicam Halae in oppido iterum confirmare. Fundavit Partheneum, patres Iesuitas arcessivit congregationemque Marianam institui iussit. Die Conceptionis Mariae pompam solemnem instituit voluitque Sanctissimum a vigilibus honorificis vestibus Hispanicis indutis protegi.


Congregatio Corporis Domini – MDCIX

Anno MDCIX Halae in ecclesia sancti Salvatoris ad sacramentum sanctissimum magis colendum congregatio Corporis Domini condita est, cuius negotium erat diem festum Corporis Domini non solum ornare, sed etiam Sanctissimum Sacramentum in pompis solemnibus et in unctionibus infirmorum comitari. Milites congregationis cives Halenses esse debebant, subsignani esse eis autem non licebat. Haec congregatio tandem pars Cohortis Partesanae facta est.


Derogatio Iosepho II regente – MDCCLXXXII

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte

In fine saeculi decimi octavi Iosepho II regente res novae decretae sunt, ut hoc aevum illuminationis dictum exigere videbatur. Anno MDCCLXXXII omnes congregationes laicorum abolitae sunt, ut etiam congregatio Corporis Domini una cum Cohorte Partesana. Caesare autem mortuo anno MDCCXC eius iussa mutabantur et Cohors Partesana mox ad magnitudinem, cuius antea erat, rediit.


Bavarica Gallicaque occupatio Tiroleos - a.D. MDCCCIX

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte

Anno MDCCCV comparatae sunt duae partesanae splendidae ferris inauratis pro ambis praefectis. Quae partesanae speciosae, ubi motus Tirolensis Andreas Hofer duce anno MDCCCIX desierat, una cum ceteris armis deferri debuerunt. At anno MDCCCXII partesanae a rege Bavarorum, qui eas non nimis timere videbatur, ex armamentario Monacensi redditae et in Halensem repositae sunt.

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte


Cohors interit et denuo conditur– MDCCCXCV et MDCCCIIC

Exeunte saeculo undevicesimo maxime apud ordines superiores animus Liberalismi ita dicti paulatim cives magistratusque oppidi eo adducebat, ut se a vigilia honorifica reciperent. Tempore procedente quod non solum vestes laedebantur, sed etiam singuli milites infames fiebant, mos priscus dimissus est.

Denique Georgio Klieber, fratri ordinis minorum, contigit, ut Cohors Partesana denuo fundaretur. Caeruleo alboque ligamento consecratio vexilli anni MDCCCXCV nobis ante oculos ponitur. Franziscus Xaverius Fuchs, civis Halensis, pictor vetera exempla sequens habitum Hispanicum invenit, quo hodie utuntur vigiles; qui habitus anno MDCCCIIC a civibus Halensibus largiter donantibus comparari potuit.

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte


Tempus inter bella mundana – MDCCCCXXVIII

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte


Congregatio virorum et civium Halensis in consilio consultationis a.d. V Kalendas Iunias MDCCCCXXVIII constituit Cohortem Partesanam sectionem huius congregationis fieri, ne haec institutio iterum corrueret.


Cohors Partesana post imperii tertii interdictum denuo conditur – a.D. MCMXLVI

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte

Anno MCMXXXVIII Austria imperio tertio addicebatur. Nationalistae socialistae multis obstaculis opera ecclesiastica impediebant. Congregationes religiosae dissolutae, scholae ordinibus religiosis detractae, patres expulsi sunt. Anno MCMXXXIX brevissimo itinere per Fossam Longam, per Vicum Salvatoris, per Viam Equitis de Waldauf usque ad parochiam Corporis Domini pompam solemnem ducere licebat. Postea etiam haec brevissima interdicta sunt. Itaque alius miles habitum alio loco abdidit, ne detegeretur.

Cum cooperator Iosephus Lambichler bello confecto Cohortem Partesanam rursum convocasset, non omnes uni et viginti habitus inveniri potuerunt. Cohors Partesana ab anno MCMXLVI sine intermissione apud pompas solemnes Sanctissimum Sacramentum comitabatur.


Ioannes Paulus II Pontifex Maximus Tirolim visitat – a.D. MCMLXXXVIII

Pontificem Maximum Ioannem Paulum II Tirolim visitasse notatu praecipue dignum nobis esse videtur. Id anno MCMLXXXVIII, a.d. IV Kalendas Iulias, evenit. Cohors Partesana Halensis una cum Thaurensibus Volderensibusque missae eucharisticae, quae in arena montis Isel celebrabatur, intererat. Bini praefecti cohortium Pontificem ineuntem comitabantur. Missa confecta Ioannes Paulus II per cohortes salutantes 'papocineto' devectus est.

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte/Papstbesuch


Cohors Partesana Pontificiam Cohortem Helveticam Romae visitat – a.D. MMVI

Sollemne multorum dierum, quod ab a.d. V  Nonas Martias usque ad Nonas Martias duravit, Romae celebrabatur, quia quingentesimus dies natalis Pontificiae Cohortis Helveticae erat. Quattuordecim  nostrorum militum habitu indutorum iusiurando magnifico novorum militum Pontificiae Cohortis Helveticae in Foro Sancti Petri adfuerunt.

Warning: No images in specified directory. Please check the directoy!

Debug: specified directory - http://partisanergarde.at/images/Geschichte/BesuchSchweizerGarde