Partesana

  • Partisanen
Cohors Partesana a partesana dicitur, quae lancea est, qua a saeculo quinto decimo usque ad duodevicesimum usi sunt. Cui sunt tres cuspides, quarum media ampla et specie gladii, aliae minores rectae vel paululum obliquae sunt. Imprimis vigiliae honorificae aut vigiliae corporis partesanas gerebant.

Partesanae militum fimbriis rubris ornatae sunt. Centuriones partesanas quidem minores sed cuspe et fimbriis inauratis exornatas gerunt.